utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590410

Charter
Charter Number: 03590410
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum peruenerit Radulphus filius Radulphi Harang salutem Noscat vniuersitas uestra me concessisse deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo famulantibus vnum mesuagium cum crofto vnius dimidie uirgate terre in Chakemore quod iacet inter domum Ysaac et domum Fulconis in puram et perpetuam elemosinam liberum et quietum ab omni seruicio et exaccione seculari pro salute anime mee et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et successorum Et ne ista concessio et donacio temporis processu aliqua machinacione possit reuocari in irritum presentis sigilli mei corroboraui munimine Hijs testibus Rogero filio Azor Reginaldo fratre eius Marchero capellano de Radecliue Hugone capellano filio eius Iacabo fratre eius Simone filio Giliberti de Olney Iohanne de Egnesham seruiente prioris et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter