utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590427

Charter
Charter Number: 03590427
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus de molendino de Bukingaham intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus redditum [sex denariorum de domo] Hugonis de Sibbeford in Bukingaham annuatim percipiendum ad duos [terminos anni scilicet] ad festum beate Marie in Marcio tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres [denarios et simul cum dicto] redditu omne ius quod habui uel habere potui in dicta domo tam [in homagiis quam in releuiis et in wardis] et in omnibus aliis seruiciis que a dicta domo [ et a dictis tenentibus poterint peruenire Tenend et] habend sibi et successoribus suis de me et de [heredibus meis in liberam et puram et perpetuam elemosinam] libere et quiete ab omnibus seruiciis secularibus [et demandis que a me uel ab heredibus meis exigi poterint Ego] uero Petrus et heredes mei predictum redditum cum omnibus prenominatis predictis [monachis contra omnes gentes] warantizabimus Vt autem hec mea donacio et confirmacio firma et [stabilis permaneat huic presenti scripto] sigillum meum apposui Hiis testibus R decano de Muresle R decano [de Thorneburgh Willelmo ianitore] Haraldo de Bukingaham Waltero le Brode Waltero de Sibbeford Ricardo [Musard Iacobo] filio Leurici Iohanne Perte et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter