utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590428

Charter
Charter Number: 03590428
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes le May filius Ricardi dedi concessi et quietum clamaui ac presenti carta mea confirmaui Ade le May totam medietatem domus cum pertinencijs suis quam Robertus le May tenuit in villa de Bukingham et michi illam legauit Tenendam et habendam predicto Ade le May et heredibus suis et cuicunque dictam medietatem domus dare vendere assignare aut legare uoluerit libere quiete pacifice integre et hereditarie sine ullo retenemento in perpetuum Preterea renunciaui omni iuri meo siquid habui uel habere possem in altera medietate dicte domus quam dictus Robertus le May legauit eidem Ade le May fide mea mediante inperpetuum Reddendo inde annuatim seruicium quod debetur dominis feodi terminis debitis et michi quamdiu uixero annuatim vnum capellum de floribus galingale ad festum sancti Iohannis baptiste Pro hac autem donacione concessione et quieta clamancia et carte mee confirmacione dedit michi predictus Adam triginta et nouem solidos in gersumam Et ego Iohannes dictam medietatem domus cum pertinenccs suis predicto Ade et heredibus suis et cuicumque illam dare assignare aut legare uoluerit contra omnes homines et feminas warantizabo Et ut hec mea donacio concessio quieta clamancia rata et stabilis inperpetuum perseueret presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui His testibus domino Radulfo Harang domino Hugone de Castilun Bernero de Horwode Willelmo le porter Petro de molendino Iohanne fratre eius Hugone diacono Waltero le Brade Willelmo filio eius Willelmo de Tame Hugone de Sibbeford Iohanne Perte Ricardo Perte Laurencio Perte et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter