utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590447

Charter
Charter Number: 03590447
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le frankelein filius Walteri le frankelein de Euersawe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum omne tenementum quod Walterus pater meus habuit in uilla de Euersawe et omne ius ad illud tenementum spectans cum omnibus libertatibus et pertinentiis infra uillam et extra et insimul quinque acras terre in campo de Euersawe quas emi de Willelmo filio Hugonis de Euersawe quarum due iacent super Winmulnehul extendentes uersus campum de Butelesden scilicet una que iacet propinquior terre Nicholai filii Ade ex parte australi et alia que iacet propinquior terre ecclesie ex parte aquilonis et tercia acra que iacet propinquior terre Haumonis de Westbuir ex parte aquilonis et due acre que iacent al le Gore extendentes uersus campum de Sayldeston inter terram Iohannis de Lillingeston et terram Radulfi rustici Tenendas et habendas sibi et successoribus suis cum predicto tenemento in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruiciis secularibus et demandis michi uel heredibus meis pertinentibus uel que a nobis exigi inperpetuum possint Reddendo inde annuatim octodecim denarios et tres obolos domino Willelmo filio Hugonis de Euersawe scilicet ad festum sancti Michaelis nouem denarios et ad Natale domini tres obolos et ad annunciacionem beate Marie nouem denarios Ego uero predictus W de Euersawe et heredes mei predictum tenementum et terram prenominatam cum omnibus pertinentiis predictis priori et monachis contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum Et ut illa mea donacio firma et stabilis inperpetuum permaneat presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Ricardo decano de Torneberg Radulfo vicario de Euersawe Ricardo capellano de Sayldeston Hugone carpentario de Euersawe Hugone filio Iohannis Hugone et Roberto filiis R persone de Sayldeston Willelmo le frances de Sayldeston Waltero frankelano eiusdem ville Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter