utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590448

Charter
Charter Number: 03590448
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Walteri le frankelein de Euersawe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie et monachis de Luffeuld ibidem deo famulantibus redditum sex denariorum annuatim percipiendum videlicet de Matilda sorore mea et filio eius Willelmo de illis tribus selionibus in Euersawe quod dedi eis in tota uita illorum Et post discessum illorum predicti tres seliones in Euersawe cum domo superedificata predicte ecclesie de Luffeuld et monachis predictis in puram et perpetuam elemosinam remanebunt in perpetuum pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum Ego uero predictus Willelmus et heredes mei predictos tres seliones in Euersawe cum domo predicta predicte ecclesie de Luffeud et monachis contra omnes gentes in perpetuum in liberam et puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et aquietabimus ab omnibus secularibus seruiciis et demandis que eueniri possint Et in huius rei testimonium sigillum meum presenti scripto apposui Hiis testibus Radulfo uicario de Euersawe Philippo et Radulfo et Ricardo capellanis Nicholao diacono domino Willelmo de Euersawe Rogero le frankelein de Strafr Galfrido coco Roberto Hardel Radulfo de Prestun Waltero le frankelein de Euersawe et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter