utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590450

Charter
Charter Number: 03590450
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus filius Ade de Norhamtun concessi et hac presenti carta mea confirmaui Cecilie et Lucie sorori sue de Euersawe quandam partem mesuagii mei in villa de Euersawe que continet in se viginti octo pedes in longitudine et viginti octo pedes in latitudine Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi in tota uita sua libere et quiete et honorifice Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duodecim denarios ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad inuencionem sancte Crucis sex denarios pro omni seruicio et demanda Ego uero predictus Nicholaus et heredes mei warantizabimus predictam partem mesuagii mei predictis Cecilie et Lucie sorori sue in tota uita sua contra omnes homines et feminas Vt autem hec mea concessio rata et stabilis permaneat sigilli mei inpressione presens scriptum corroboraui Hiis testibus domino Willelmo de Euersawe Willelmo franckelano Waltero forestario Willelmo Romano de Sadestun Nicholao diacono de Luffeud et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter