utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590453

Charter
Charter Number: 03590453
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Euersawe filius Hugonis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci et illorum successoribus totam terram meam cum pertinentiis de nouo esarto meo in Euersawe absque ullo retenemento illam scilicet terram quam assartare fecit Radulfus frater meus Tenendam et habendam de me et heredibus meis inperpetuum liberam et quietam ab omnibus seruiciis et demandis tam ad regem quam ad me uel heredes meos spectantibus saluo regardo si forte euenerit libere et quiete in bosco in plano in viis in semitis in aquis in pratis in pasturis et in omnibus locis et libertatibus Soluendo inde per annum michi et heredibus meis quinque solidos scilicet ad festum beate Marie in Marcio duos solidos et sex denarios et ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios Predictam uero terram cum pertinentiis ego Willelmus et heredes mei predictis monachis et illorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum Vt autem ea que a me acta sunt firma perseuerent in huius donacionis et concessionis testimonium sigillo meo presens scriptum dignum duxi roborare Hiis testibus domino Willelmo Bayuel de Sayldeston domino Willelmo de Straford Ricardo decano de Torneberge Radulfo uicario de Euersawe Ricardo capellano de Sayldeston Willelmo le franceis de Sayldeston Waltero le frankelein eiusdem uille Willelmo le frankelein de Euersawe Hugone et Roberto filiis R persone de Sayldeston Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter