utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590455

Charter Number: 03590455
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes Kipping de Brakel dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luff monachis ibidem deo seruientibus pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum totum illud tenementum in Euersawe cum pertinentiis quod Lucas clericus de Lilligstan emit sibi et eius assignatis de Willelmo domino de Euersawe et de Willelmo filio Walteri eiusdem uille unde idem Lucas fecit me suam assignatam Tenendum et habendum in liberam et perpetuam elemosinam per seruicia que predictus Lucas solebat facere iuxta tenorem cartarum quas predicti Willelmus dominus de Euersawe et Willelmus filius Walteri eiusdem uille fecerunt predicto Luce et eius assignatis de predicto tenemento Vt autem hec donatio et concessio firma et stabilis permaneat ego Agnes Kipping de Brakel in testimonium huius donationis et concessionis presenti scripto sigillum meum apponere dignum duxi Hiis testibus Arnoldo clerico de Seluestun Henrico et Ricardo filiis eius Henrico de Brantestun Willelmo et Iohanne et Henrico filiis eius Roberto de Billing Ricardo Chardun Iordano de Dodeford Galfrido coco de Luff et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter