utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590457

Charter
Charter Number: 03590457
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Hugonis de Euersawe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo filio Walteri filii Pagani de Euersawe pro homagio et seruicio suo quinque acras terre in Euersawe quas Radulfus longus tenuit de Hugone patre meo quarum due iacent super le Windmulnehul extendentes uersus campum de Buthlesden scilicet una iacet propinquior terre Nicolai filii Ade ex parte australi et iacet alia propinquior terre ecclesie ex parte aquilonis et tercia acra iacet propinquior terre Hugonis longi ex parte aquilonis et due acre iacent ad le Goren extendentes uersus campum de Saldestun propinquiores terre domini eiusdem uille ex parte aquilonis Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel cuicumque assignare uoluerit salua religione libere et quiete et hereditarie bene et in pace in planis in boscis in pascuis in uiis in semitis et in omnibus libertatibus infra uillam et extra uillam Predictus uero Willelmus et heredes sui soluent michi et heredibus meis annuatim octodecim denarios ad duos terminos scilicet ad festum beate Marie in Marcio ix denarios et ad festum sancti Michaelis ix denarios pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et demandis saluo forinseco domini regis Preterea predictus Willelmus et heredes sui dabunt michi et heredibus meis annuatim unum presentum ad Natale Et ego Willelmus et heredes mei totam prefatam terram prefato Willelmo et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus salua religione Vt autem hec donatio et confirmatio firma et stabilis permaneat ego Willelmus presenti scripto sigillum meum apposui Pro hac autem donatione et confirmatione prefatus Willelmus dedit michi in gersumam xxx solidos et Petronille uxori mee xii denarios Hiis testibus Radulfo vicario de Euersawe Willelmo Bayuel Ricardo de Leyga Willelmo le franceis de Saldestun Radulfo le frankelein eiusdem uille Waltero frankelein de Euersawe Nicolao filio Ade eiusdem uille et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter