utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590474

Charter
Charter Number: 03590474
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1278
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Noscant vniuersi Christi fideles quod secundum formam bone pacis et dileccionis anno regni regis Eadwardi septimo die sancte Lucie virginis et martiris sic conuenit inter abbatem et conuentum de Bytlesden ex parte vna et priorem et conuentum de Luffeld ex altera videlicet quod ex tunc dicti abbas et conuentus concesserunt et fideliter promiserunt pro se et successoribus suis se nunquam ullo modo habere ingressum in feodum dictorum prioris et conuentus in nullis locis nisi consensu ac bona et mera voluntate illorum nec aliquid de feodo antedictorum prioris et conuentus in feodum de cetero emere seu ad firmam capere Simili autem modo dicti prior et conuentus concesserunt et fideliter promiserunt pro se et successoribus suis se nunquam ullo modo habere ingressum in feodum dictorum abbatis et conuentus in nullis locis nisi consensu ac bona et mera voluntate illorum nec aliquid de feodo dictorum abbatis et conuentus in feodum de cetero emere seu ad firmam capere Et si ita contingat quod absit quod dicti abbas et conuentus tanquam transgressores in premissis conuincantur tunc sine contradictione et ulteriori dilacione antedictis priori et conuentui quadraginta solidos persoluent nomine pene et hoc per districcionem vicecomitis loci uel eius balliuorum si neccesse fuerit ubi tenementa uel feoda antedictorum abbatis et conuentus inuenta fuerint Simili vero modo si dicti prior et conuentus tanquam transgressores in premissis committantur quod absit tunc sine contradiccione et ulteriori dilacione antedictis abbati et conuentui quadraginta solidos persoluent nomine pene et hoc per districcionem vicecomitis loci uel eius balliuorum si neccesse fuerit ubi tenementa uel feoda antedictorum prioris et conuentus inuenta fuerint Ad istam vero concessionem et fidelem compromissionem fideliter inperpetuum tenendam presentibus scriptis obligatoriis et indentatis tam dicti abbas et conuentus quam dicti prior et conuentus sigilla sua conuentualia in testimonium apposuerunt Hiis testibus domino Radulpho Dayerel domino Roberto de Vauncy militibus Elya de Tingewyk Gilberto de Morthone Ricardo de la Wodehalle Willelmo de Ripario Ricardo de Wauncy et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter