utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590475

Charter
Charter Number: 03590475
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter W abbatem de Betlesd et eiusdem loci conuentum ex vna parte et W priorem de Lufhfeld et eiusdem loci conuentum ex altera videlicet quod predicti W prior de Luffeld et conuentus concesserunt predictis W abbati et conuentui de Betlesd illas tres acras terre cum pertinenciis suis in campo de Heuersawe quas Hamo filius Henrici Harang dictis W abbati et conuentui de Betlesd tradidit tenend per terminum decem annorum sicut cyrographum factum inter dictos W abbatem et conuentum de Betlesd et dictum Hamonem testatur tenend et habend a festo sancti Micahelis anni gracie millesimi ducentesimi tricesimi septimi usque ad finem annorum proximo sequencium ix cum omnibus libertatibus et omnimodis asiamentis cum quibus dictus Hamo dictis W abbati et conuentui de Betlesd dictas tres acras per terminum x annorum tenere concessit Et quia dictus Hamo warentum suum dictis W priori et conuentui de Lufhfeld reddidit per quod dictis W abbati et conuentui de Betlesd dictas tres acras terre per terminum decem annorum warantizare contra omnes gentes et defendere debuit dicti W prior et conuentus de Lufhfeld dictis W abbati et conuentui de Betlesd dictas tres acras terre cum pertinenciis suis usque ad finem dicti termini scilicet ix annorum contra omnes gentes warantizabunt et defendent Et ut hec conuencio per prenominatum tempus scilicet terminum ix annorum firmitatis robur obtineat utraque pars prenominata partes istius cyrographi mutuo sigillis suis roborauerunt Hiis testibus domino Willelmo de Stratford Radulfo de Langeport Willelmo de Heuersawe Thoma de Armenters Ricardo de Gardino Willelmo Thurber Roberto filio Willelmi franckelani Willelmo Kareles de Dodeford et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter