utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590511

Charter 03590511
Charter Number: 03590511
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Memorandum
Date: 1294
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Memorandum quod die martis in ebdomada Pasche anno regni regis Edwardi vicesimo secundo Ita conuenit inter fratrem Petrum priorem de Luffeld et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Amabiliam Heruy et Rosiam sororem eius de Schaldeston ex altera videlicet quod dicte sorores fatentur et recognoscunt quatuor solidos [et vnam libram piperis] annui redditus teneri et deberi eisdem religiosis et domui sue de Luffeld de vno mesuagio et vna virgata terre cum pertinenciis in Schaldeston vnde dicte sorores sunt heredes et tres solidatos pariter annui redditus eisdem religiosis et domui sue teneri et deberi de vno mesuagio et dimidia virgata terre in eadem villa et dicte sorores dictorum tenementorum heredes dictis religiosis fidelitatem fecerunt de dictis tenementis et dictos redditus per sacramentum suum recognouerunt Et dicti religiosi ad instantiam vicinorum concesserunt pro se et successoribus suis inperpetuum quod dicti quatuor solidi vnde dictum mesuagium et virgata terre cum pertinenciis onerantur proporcionentur eidem tenemento et reliqui tres solidi proporcionentur alteri mesuagio et dimidie virgate terre per visum et ordinacionem Iohannis de Tingwyk et Radulfi Cock ex parte religiosorum electorum et Radulfi de Sancto Licio et Iohannis de Morton ex parte sororum electorum et quod proporcione sua quam tenent allocabitur dictis sororibus et earum heredibus in solucione dicti redditus inperpetuum Et quod post ordinacionem allocacionis dicti redditus predictos quatuor viros electos factam fiat forma et remissio perpetua inter partes predictas per scripta partium dentata et signata Ita vt ambe partes proporcione sua onerentur tam de reditibus quam domini regis seruicio forinceco Et dicte sorores quicquid dicti religiosi de dictis terris et tenementis in manibus suis tenent tanquam perpetuam elemosinam confirmabunt eisdem Et ambe partes quicquid ad premissam conuencionem et prelocucionem confirmandam et perpetuandam per iuris peritorum consilium in curia domini regis apud Westmonasterium vbi placitum super cessacionem solucionis dicti redditus adhuc pendet in decisum debent recognoscere et confirmare Et ad omnia et singula premissa facienda et adimplenda dicte partes fide et sacramento se astrinxerunt et sigilla sua huic scripto dentato alternatim apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Tingewick Radulpho Cock Radulpho de sancto Licio Rogero de Stratford Iordano Bastard Rogero Wythend Henrico de Westbur Iohanne de Morton et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter