utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590528

Charter 03590528
Charter Number: 03590528
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1270 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Amabilia quondam vxor Galfridi Hervici de Saldeston concessi et quietum clamaui in libera et ligia viduitate mea Hugoni mercenario de Saldeston et heredibus suis omne ius meum et clameum quod habui uel habere potui nomine dotis in tenemento quod dictus Hugo habuit de Galfrido viro meo Ita quod ego nec aliquis pro me in dicto tenemento aliquod ius uel clameum nomine dotis exigere poterimus Pro hac autem concessione et quietum clammatione dedit michi dictus Hugo tres solidos sterlingorum premanibus in gersumma Vt autem hec mea concessio et quietumclammatio rata et stabilis permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Waltero franckelano Iohanne filio Augustini Ada carpentario Thoma Chempe Ada filio Symonis prepositi Willelmo fabro Roberto Bonepere et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter