utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590550

Charter
Charter Number: 03590550
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248 - 1276
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit dominus Iohannes filius Alani dominus de Wlurinton salutem in domino Noueritis me concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus omnes terras et tenementa cum eorum pertinenciis pratis et pascuis cum omnibus eorum pertinenciis et omnimodis libertatibus qualitercumque dictis terris et tenementis pertinentibus que dicti monachi de feodo meo infra villam de Thorneberge et extra habent et in posterum quocumque modo adquisituri sunt uel habendi in liberam puram et perpetuam elemosinam Tenend et habend dicta tenementa cum terris reditibus escaetis et iuribus pertinenciis predictis et pascuis et omnibus suis libertatibus omnimodis et aysiamentis dictis terris et tenementis pertinentibus adeo libere et quiete et pure ab omni seculari seruicio exaccione et demanda sicut aliqua elemosina melius aut liberius aut purius dari poterit aut teneri quo ad me uel ad heredes meos saluo tamen domino regi seruicio pro predictis tenementis debito Et ego uero dictus dominus Iohannes et heredes mei dicta tenementa cum terris pratis pascuis et eorum pertinenciis sicut predictum est dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et ubique inperpetuum defendemus Et vt hec mea concessio et presentis scripti mei confirmacio rata et stabilis inperpetuum perseueret hoc presens scriptum sigillo meo consignaui Hiis testibus domino Hugone Chastilun domino Simone de sancto Lyceo domino Willelmo de Bechampton domino Radulfo Dayrel Elya de Tyngewyk Ricardo Grusset et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter