utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590561

Charter
Charter Number: 03590561
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Beatrix uxor quondam Willelmi frankelani de Torneberge concessi et relaxaui et quietum clamaui Alicie filie mee duas acras terre et vnam rodam in campis de Torneberge cum pertinentiis scilicet unam rodam super Brerthull unam rodam iuxta Mildonesterte iuxta terram sancti Iohannis et vnam rodam et dimidiam iuxta terram Geruasii que se extendit into the Mulnewey et unam rodam sub crofto quod fuit Alani de Praxino et unam rodam super Longehteresdune et unam rodam et dimidiam into Markemorweye et duas rodas in crofto Tenendas et habendas quiete et pacifice absque ulla reclamatione uel impedimento mei Vt et hec mea relaxatio et quieta clamatio firma et stabilis permaneat sigillum meum presenti scripto apposui in testimonium Simulque numquam me contra istam quietam clamanciam spontanea uoluntate reclamare affidaui Hiis testibus Reginaldo de Fraxino Roberto de Westmonasterio Rogero Foliot Willelmo de Helidene Ricardo Tripaci Iohanne de Padeburi Geruasio et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter