utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590571

Charter
Charter Number: 03590571
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes le frances consensu et assensu Matilde filie Willelmi le frankeleyn vxoris mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam duas acras terre et dimidiam cum pertinencijs in campis de Thorneberge que sic iacent Ad Chaldewellebroc vnam rodam iuxta terram Basille ad Markemor vnam rodam iuxta terram Reginaldi de Fraxino super Lauerkenhul vnam rodam et dimidiam iuxta terram Nicolai Dod ad Crowelekemor vnam rodam iuxta terram prioris de Luffeld et in crofta duas seliones inter terram Radulfi le machun et terram Gunnilde super le Welde vnam rodam iuxta terram Ricardi de Padebur ad Forde vnam rodam iuxta terram Alicie Tenend et habend predicte ecclesie et monachis predictis et eorum successoribus libere pacifice et integre inperpetuum Reddendo inde annuatim domino feodi tres denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum sancte Marie in Marcio tres obolos et ad festum sancti Michaelis tres obolos pro omni seruicio saluo forinseco Ego uero dictus Iohannes et heredes mei predictam terram predictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et adquietabimus per predictum seruicium inperpetuum Et vt hec mea donacio rata et stabilis permaneat inperpetuum presentem cartam meam sigillo meo et sigillo Matilde vxoris mee roboraui Hijs testibus domino Rogero de Almarico Reginaldo de Fraxino Roberto de Westmonasterio Rogero Foliot Willelmo de Helyden Ricardo Tripaci Iohanne de Padebur Hugone de Helyden Geruasio de Thorneberge et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter