utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590581

Charter
Charter Number: 03590581
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Fraxino filius Willelmi de Fraxino dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus illam virgatam terre cum crofto et cum omnibus pertinenciis quam Gilbertus Harding quondam tenuit in villa de Torneberge Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere et quiete bene et pacifice ab omnibus seruiciis sectis et demandis secularibus consuetudinibus michi vel heredibus meis pertinentibus saluo forinseco quantum pertinet ad tantam terram de eodem feudo dicti Reginaldi Ego vero predictus Reginaldus et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinenciis predictis monachis et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus et ab omnibus que a predicta terra exigi poterunt aquietabimus et defendemus et indempnes conseruabimus saluo predicto forinseco Et vt hec mea donacio et carte mee confirmacio firma et stabilis perseueret presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Willelmo de Morton Henrico Dayrel Rogero Foliot Henrico Blanfrunt Roberto de Westmonasterio Willelmo de Helidene Hugone fratre suo Ricardo Tripaci Geruasio et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter