utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590607

Charter
Charter Number: 03590607
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Fraxino dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Thorneberge clerico pro homagio et seruicio suo et Matillidi vxori sue vnam dimidiam virgatam terre cum mesuagio et cum omnibus pertinenciis suis in villa de Thorneberge quam predictus Robertus prius de me tenuit ad terminum cum Richenda villana mea cum omni sequela sua et omnibus catallis suis Habend et tenend predictis Roberto et Matillidi et heredibus ipsorum uel suis assignatis de me et heredibus meis ita libere et quiete sicut idem Robertus illam prius de me tenuit ad terminum faciendo inde michi et heredibus meis forinsecum seruicium per annum quantum ad predictam terram pertinet omnimodo pro omni seruicio sectis curie et omnibus aliis demandis et exaccionibus Et ego Reginaldus et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est predictis Roberto et Matillidi et ipsorum heredibus uel assignatis contra omnes homines imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus Et pro hac autem donacione concessione et carte confirmacione idem Robertus dedit michi sex marcas argenti Vt autem hec mea donacio concessio et confirmacio rata et stabilis imposterum perseueret presens scriptum sigilli mei impressione duxi roborandum Hiis testibus Henrico de Ayrel Willelmo Basseth Hugone de Chastilun Ricardo filio Ricardi militibus Willelmo de Helyden Ricardo Tripacy Hugone de Helyden Hugone filio Thome Ricardo de Hothot Hereberto de Hauekeston Thome de Rammesdene Willelmo clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter