utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590623

Charter Number: 03590623
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Editha filia Iohannis de Padeburi dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum croftum meum cum prato et omnibus pertinenciis suis excepto mesuagio meo in villa de Thorneberge Tenendum et habendum dictum croftum cum prato et pertinenciis prout antedictum est dictis monachis et eorum successoribus de me et heredibus meis uel meis assignatis in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina melius uel liberius siue purius poterit dari uel teneri Et ego uero dicta Editha et heredes mei uel mei assignati dictum croftum cum prato et pertinenciis ut prenominatum est dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio inperpetuum perseuerent presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Simone tunc vicario de Thorneberneg et decano de Bucham Willelmo de Fraxino magistro Iohanne Tripaci Willelmo de Heliden Alano filio Marie Hugone de Heliden Roberto le Deueneis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter