utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590631

Charter
Charter Number: 03590631
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod sic conuenit inter dominum Willelmum priorem et conuentum de Luffeld ex vna parte et Iohannem de Grangia ex altera videlicet quod predicti prior et conuentus dederunt et concesserunt et presenti carta sua in modum cyrographi confecta confirmauerunt predicti Iohanni et heredibus suis uel eius assignatis vnam dimidiam acram terre in campo de Thorneberge que iacet super Mukeldon into Oxelemede iuxta duas acras terre que fuerunt Reginaldi de Fraxino in escambio alterius dimidie acre terre in campo de Thorneberge iacentis super Tunfurlong iuxta curtilagium Willelmi de Chackemor Et predicta dimidia acra terre remanebit predicto Iohanni et heredibus suis uel eius assignatis in escambium predicte dimidie acre terre inperpetuum Et sciendum est quod predicti Willelmus prior et conuentus de Luffeld et eorum successores predictam dimidiam acram terre predicto Iohanni et heredibus suis uel eius assignatis contra omnes gentes warantizabunt et defendebunt per predictum escambium inperpetuum Et sic tenentur predictus Iohannes et heredes sui predictam dimidiam acram terre predicto Willelmo priori et conuentui de Luffeld et eorum successoribus warantizare et defendere contra omnes gentes per predictum escambium inperpetuum Vt autem hoc escambium firmitatis robur optineat uterque alteri huic scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus Reginaldo de Fraxino Henrico Blancfront Roberto de le mull Rogero Foliot Willelmo de Helyden Hugone fratre eius Ricardo Tripaci Iohanne de Thornton Geruasio de Thorneberge et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter