utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590638

Charter 03590638
Charter Number: 03590638
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael Gofayre filius Rogeri Gofayre dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus duodecim selliones super Harenhull et vnam dimidiam acram terre super Lauerkenhull In campo uersus Paddebur scilicet duodecim selliones que extendunt se ad foreram abbatis de Budlesdene et illam dimidiam acram que iacet iuxta terram Stephani le perur Et in campo uersus Thornthun quatuor selliones pro vna acra que se extendunt into Crakoluesbrech et iacent inter terram Hugonis de Helyden ex vna parte et terram Walteri Swift ex altera Cum toto prato meo in Crakoluesbrech situato iuxta pratum dictorum monachorum de Luffeld Tenend et habend sibi et successoribus suis de me et heredibus meis in liberam et puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete pacifice sicuti aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego uero dictus Michael et heredes mei et mei assignati terram de hospitali Ierusalemitano et de Bradewelle habentes predictis monachis predictos duodecim selliones et predictam dimidiam acram terre et predictos quatuor selliones cum prato prenominato et cum omnibus pertinenciis contra omnes homines et feminas vtriusque legis Christiane videlicet et Iudaisme warantizabimus adquietabimus et indempnes omnibus modis conseruabimus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum perseueret presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Roberto de Westmonasterio Radulfo vicario tunc decano Ricardo Tripaci magistro Iohanne filio suo Hugone de Helydene Iohanne de Paddebur Roberto le Deueneys Michaele filio Roberti Elys et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter