utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590683

Charter Number: 03590683
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Maria filia Ricardi quondam decani de Thorneberge in libera potestate viduitatis mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam acram terre cum pertinenciis in villa de Thorneberge super Blakenhull que iacet inter terram dicte domus de Luffeld ex vna parte et terram hospitalis sancti Iohannis Oxon ex altera Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam inperpetuum adeo libere et quiete pacifice et integre sicut aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego uero Maria et heredes mei predictam acram cum pertinenciis predictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et ab omnibus que exigi poterint adquietabimus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio firma et stabilis inperpetuum perseueret presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Radulfo tunc vicario et decano Ricardo Tripaci Iohanne de Paddebur Hugone de Helyden Michaele Govayre Willelmo clerico Roberto Deueneys et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter