utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590732

Charter 03590732
Charter Number: 03590732
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1260 - 1267
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noscant vniuersi presens scriptum uisuri uel audituri quod ego Toma Basset dedi et concessi ac omnino quietum clamaui Henrico filio Roberti de Selueston totum ius et clamium quod habui uel habere potui uel habere in futurum potero in una uirgata terre cum omnibus pertinenciis suis infra uillam de Bechamton et extra illam scilicet uirgatam terre quam habui de dono Agnetis Basset in ligia uiduitate sua quam eciam Willelmus del Esses quondam tenuit in eadem uilla Tenend et habend dictam uirgatam terre cum omnibus pertinenciis pro me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel assignatis inperpetuum de domino feodi cui reddidi humagium quod pro dicta terra feci in plena curia sua et heredibus eiusdem domini feodi Et ne inposterum ego Toma Basset et heredes mei aliquid de dicta terra quacumque occasione uel casu contingente exigere possimus in perpetuam rei geste memoriam hoc presens scriptum sigilli mei inpressione duxi roborandum Hiis testibus domino Iacobo le Sauuag Ricardo filio Ricardi Hugone de Chastil Willelmo de Bechamton Elya de Tingewyc magistro Hugone Iohanne de Wyke et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter