utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590758

Charter
Charter Number: 03590758
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Aldit que fui vxor Hosemundi forestarij regis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam illam acram terre cum mesuagijs in Stratf quam emi de domino meo Hamone filio Meifl ita integre ut Bernerus faber tenuit illam de domino Hamone liberam et quietam ab omni seruicio seculari quod ad dominum meum Hamonem filium Hamonis pertinet Reddendo inde annuatim xij denarios domino Hamoni et heredibus suis scilicet vj denarios ad annunciacionem beate Marie et vj denarios ad festum beati Michaelis pro salute anime mee et animabus mariti mei et antecessorum meorum et successorum Hijs testibus Willelmo Brun de Covesgraue Nicholao de Hortewell Waltero Passelewe Iohanne de Bervill Simone filio decani Roberto Blunt Alano et Mauricio fratribus Roberto clerico de Covesgrave Hugone Baldain Iohanne de Egnesham Henrico Pege Waltero pistore et Reginaldo fratre eius et multis alis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter