utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03591347

Charter
Charter Number: 03591347
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1160 - 1263
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego W prior de Luffeud et conuentus eiusdem loci communi assensu tocius capituli nostri de Luffeud dedimus remisimus et quietum clamauimus pro nobis et successoribus nostris Willelmo de Clouill et heredibus suis siue suis assignatis totum ius et clamium quod habuimus et habere potuimus in vno messagio et quatuor acris terre arabilis et in vno prato quod vocatur Hultendon in villa de Hertwell cum omnibus eorum pertinenciis et in toto seruicio Sauarici filii predicti Willelmi qui de nobis tenuit predicta mesagium et quatuor acras terre et pratum cum eorum pertinenciis et cum omnibus que nobis de predicto Sauarico descendere possent aliquo modo scilicet in seruiciis wardis releuiis eschaetis et omnibus aliis rebus que nobis de predicta terra possint accidere sine aliquo retenemento inperpetuum Habenda et tenenda dicto Willelmo et heredibus suis et eorum assignatis sine aliqua vexacione et reclamio nostri et successorum inperpetuum Pro hac donacione concessione et quieta clamancia dedit nobis dictus Willelmus de Clouill quatuor marcas et dimidiam argenti premanibus Et ne ego W prior de Luffeud et conuentus noster de Luffeud contra nostram donacionem et quietam clamanciam factam decetero uenire possemus presentem cartam communi sigillo capituli nostri de Luffeud confirmauimus Et ad maiorem securitatem eidem Willelmo cartas nostras quas habuimus de predicta terra et cyrograffum inter nos et predictum Willelmum in curia domini regis confectum reddidimus Hiis testibus Gilberto de Bracy Roberto de Aylesbur Willelmo Neirenuit Willelmo de Hertwell Willelmo de sancto Claro Willelmo filio Simonis de Aylesbur Ricardo le Gode Michaele de Haceby Ricardo de Templo Willelmo filio Alani et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter