Charter Document - 03591362
Charter Number: 03591362
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1290 - 1300
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1290 - 1300
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus ad quorum noticiam presentes littere peruenerint Reginaldus de Hotot et Amicabilia vxor eius salutem in domino Cum nuper mote fuissent contenciones inter priorem et conuentum de Luffeld querentes ex vna parte et nos ex altera super retencione viginti et vnius solidorum et quatuor denariorum annui redditus proueniencium de quodam molendino aquatico in parua Heyford quos eis reddidimus ad quatuor anni terminos tandem dicte contenciones in hunc modum sunt sopite scilicet quod cognoscimus et concedimus predictis priori de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus quod totum redditum predictum cum suis pertinenciis esse et fuisse ius ipsius prioris et ecclesie de Luffeld inperpetuum percipiendum annuatim de predicto molendino cum suis pertinenciis quod de predicto priore tenuimus ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis decem solidos et octo denarios et ad Pascham decem solidos et octo denarios in liberam puram et perpetuam elemosinam Concessimus etiam eisdem priori et monachis quod veniemus coram iusticiariis domini regis proximo ad assisas capiendas aput Norhamton venturos ad recognoscendum predictum redditum cum pertinenciis suis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue predicte inperpetuum percipiendum de predicto molendino cum suis pertinenciis in forma prenotata et ad maiorem securitatem hinc inde faciendam finem inde inter nos in curia domini regis leuare faciemus Et pro hac recognicione dicti prior et conuentus concesserunt prenominatis Reginaldo et Amicabilie dictum molendinum cum pertinenciis suis tenendum et habendum dicto Reginaldo et Amicabilie et heredibus eiusdem Amicabilie de predicto priore inperpetuum soluendo et faciendo eisdem priori et conuentui pro predicto molendino seruitium debitum et consuetum In cuius rei testimonium []