utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03591458

Charter
Charter Number: 03591458
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filijs quod ego Willelmus de Euershawe concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmaui deo et fratribus hospitalis sanctorum apostolorum Iacobi et Iohannis de Brakele ibi deo seruientibus et imperpetuum seruituris vnam dimidiam acram terre in villa de Euersawe que iacet iuxta acram quam Stephanus capellanus de Touecestre tenuit ad domos edificandas cum omnibus libertatibus et omnibus aysiamentis infra villam et extra pro amore dei et pro salute anime mee et vxoris mee et omnium heredum nostrorum et pro animabus omnium antecessorum nostrorum in liberam et puram et perpetuam elemosinam et predicti fratres nos et heredes nostros et animas antecessorum nostrorum in fraternitatem domus illorum intuitu caritatis receperunt Preterea concessi eis habere in pastura mea et heredum meorum inperpetuum in campis et in planis et in bosco tres vaccas cum vitulis eorum donec vituli sint superannati et quinque oues et quinque capras cum agnis et edis superannatis et sex porcos quietos de pannagio cum liberis introitibus et exitibus in vijs et in semitis Hanc autem donacionem et elemosinam meam ego predictus Willelmus et heredes mei contra omnes gentes warantizabimus Hijs testibus domino Willelmo Bayuel Roberto persona de Saldeston Waltero Bastardo Radulfo persona de Touecestre Thoma persona de Brakele Galfrido couenob Roberto filio Aluredi de Brakele et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter