utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03591525

Charter 03591525
Charter Number: 03591525
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1263
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris uel audituris frater W prior de Luffeud et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos vnanimi assensu capituli nostri concessisse Alicie filie Walteri filii Hereuici de Saldeston duas acras terre in campis de Saldeston quarum vna dimidia acra iacet super Runell iuxta terram Edithe filie Hereuici et abuttat contra gardinum domini alia dimidia acra iacet super Curtun de Runell iuxta terram dicte Edithe et alia dimidia acra aput Estwell iuxta terram Simonis prepositi In campo vero occidentali vna dimidia acra vltra le Rugwey iuxta terram dicti Simonis prepositi Tenend et habend sibi et heredibus suis de se legitime prouenientibus de nobis et successoribus nostris imperpetuum Reddendo inde annuatim dicta Alicia et heredes sui nobis et successoribus nostris vnum denarium ad Pascham pro omnibus seruiciis nobis spectantibus saluo releuio et forinseco seruicio domini regis tante terre pertinente Dicta vero Alicia dictam terram ullo modo tradet nec dabit nec vendet nec alienabit nec impignorabit sine assensu et licencia nostra Vt autem ea que a nobis concessa sunt firma permaneant huic presenti scripto sigillum ecclesie nostre apposuimus in testimonium Hiis testibus domino W milite de Streford domino W milite Bayuel de Saldeston Rogero de Streford Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini eiusdem ville et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter