utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03592536

Charter
Charter Number: 03592536
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Willelmus de Saldeston clericus filius Heruici de Saldeston salutem Noueritis me caritatis intuitu et pro salute anime mee et animarum benefactorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ospitali beatorum apostolorum Iacobi et Iohannis de Brackel et fratribus ibidem deo seruientibus vnam dimidiam virgatam terre cum omnibus pertinentiis in Saldeston videlicet quatuor acras et dimidiam in campo orientali et quatuor acras et dimidiam in campo occidentali Prima dimidia acra in campo orientali iacet super Brocfurlong inter terram Oseberti Pach et Mabille vidue Alia dimidia acra iacet ad finem de Wouelond inter terram Walteri Achard et Mabille vidue Alia dimidia acra iacet ad Kattesbrayn inter terram Walteri Achard et Mabille vidue Alia dimidia acra que est forera extendit se versus Foleforde iuxta terram Oseberti Pach Alia dimidia acra iacet ad Grimdele inter terram Oseberti Pach et Mabille vidue Alia dimidia acra iacet inter les Mores inter terram Walteri Achard et Mabille vidue Alia dimidia acra iacet apud Elreneheg inter terram Oseberti Pach et Mabille vidue Alia dimidia acra iacet super le Waldfurlong inter terram Walteri Achard et Mabille vidue et extendit versus les Waus Alia dimidia acra iacet versus iter nemoris et Holemorslade inter terras Oseberti et Mabille In campo occidentali dimidia acra iacet super Curtunfurlong in Westburislade inter terram Walteri Achard et Mabille vidue Dimidia acra iacet super Smethenhyl et extendit se vltra pratum inter terram Walteri Achard et dicte Mabille Dimidia acra super Longelond ad Drowyndelle inter terram Walteri Achard et dicte Mabille et extendit versus rodas prati Dimidia acra iacet iuxta Costouemor inter terram Oseberti Pach et dicte Mabille Vna forera super le Ruggewey iuxta terram Oseberti Pach Dimidia acra extendit se versus le Rugwey et Catericheslade inter terram Walteri Achard et Mabille vidue Dimidia acra apud le Plasse inter terram Walteri Achard et dicte Mabille Vna roda iacet super Longelond iuxta terram Mabille vidue apud Fildenesstret Alia roda super Aswelleslade et extendit se vsque iter nemoris iuxta terram Oseberti Pach Habend et tenend de me et heredibus dictam terram cum omnibus pertinenciis libere et quiete bene et in pace in omnibus libertatibus et aysiamentis eidem terre pertinentibus Redendo inde annuatim Susanne matri mee et heredibus suis vel suis assignatis vnum denarium ad Pascha pro omni seruicio consuetudine et demanda sibi et heredibus suis vel alicui alio pertinentibus excepto tamen quod facient sectam ad magnum hundredum quando omnes liberi tenentes summonentur Et ego Willelmus et heredes mei dictam terram cum pertinenciis dicte domui et fratribus contra omnes gentes inperpetuum warantizabimus aquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Galfrido rectore ecclesie de Saldeston domino Willelmo filio Reginaldi de Morton domino Radulfo de Langetot Willelmo de Euersawe Willelmo fraunceis Waltero frankelano Petro scissore Roberto Waleis Roberto de Trafford clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter