utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03593666

Charter
Charter Number: 03593666
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Beatrix filia Hugonis Clement consensu et assensu Alicie matris mee dedi concessi et hoc presenti scripto confirmaui Willelmo filio Hugonis fratri meo totam terram meam in Thorneberge cum mesuagio et omnibus pertinenciis quam habui de dono et hereditate predicte Alicie matris mee vna cum homagiis seruiciis reditibus wardis et eschaetis et releuiis que aliquo iure de predicta terra et hereditate aliquo tempore in posterum euenire possint michi uel heredibus meis Tenend et habend predicto Willelmo et heredibus suis uel suis assignatis in perpetuum excambium pro mesuagio et terra quam idem Willelmus michi dedit in villa de Esses sicut carta sua testatur quam michi inde fecit Reddendo inde annuatim predicte Alicie matri mee quando ipsa aduixerit tres denarios scilicet ad festum sancte Marie in Marcio tres obolos et ad festum sancti Michaelis tres obolos pro omnibus et faciendo domino feodi debitum seruicium cum forinseco seruicio quantum ad illam pertinet Et ut hec mea donatio et concessio pro predicto escambio firmitatis robur in perpetuum obtineat huic scripto ad modum cyrographi facto sigillum meum apposui Hiis testibus Reginaldo de Fraxino Willelmo de Heliden Hugone de Heliden Geruasio de Thorneberge Ricardo Tripacy Iohanne de Padebir Waltero filio Ernaldi Michaele Gofaire Waltero Gofaire et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter