Charter Document - 03600171
Charter Number: 03600171
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis decanus Oxon judex principalis magister Elyas de Daneis gerens vices cancellarii Oxon ad totam causam in causa quae vertitur inter W rectorem ecclesiae de Wdetone ex parte una et abbatem et conventum de Malmesburia ex altera abbate de Evesham ad totam causam legittime excusato salutem in Domino Noverit discretio vestra nos mandatum domini Papae in haec verba suscepisse [] Hujus igitur auctoritate mandati actore coram nobis personaliter comparente dictis abbate et conventu per magistrum N de Cyrencestre procuratorem datum ad totam causam comparentibus facta fuit dicto procuratori editio sub hac forma [] Et ut haec sententia diffinitiva robur obtineat eam sigillorum nostrorum appositionibus et roboravimus Decisa autem fuit haec causa anno gratiae Mccxxx in vigilia Apostolorum Petri et Pauli in ecclesia Omnium Sanctorum Oxon Valete in Domino