Charter Document - 03600251
Charter Number: 03600251
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone in octabis Purificationis Beatae Mariae anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monteforti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollamntone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Randulphum de Malmesburia et Margeriam uxorem ejus petentes et abbatem de Malmesburia tenentem de uno mesuagio cum pertinentiis in Malmesburia unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedicti Randulphus et Margeria recognoverunt praedictum mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesiae suae Sancti Aldhelmi de Malmesburia et illud remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Margeriae praedicto abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae imperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua praedicta praedictis Randulpho et Margeriae unum mesuagium cum pertinentiis in eadem villa in magno vico de Malmesburia scilicet illud quod fuit Johannis filii Willelmi le Porter habendum et tenendum eisdem Randulpho et Margeriae et heredibus ipsius Margeriae de praedicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua praedicta per servicium unius oboli per annum ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius omnia alia servicia quae ad praedictum mesuagium pertinent pro omni servicio consuetudine et exactione Et praedictus abbas et successores sui warantizabunt eisdem Randulpho et Margeriae et heredibus [ipsius] Margeriae praedictum mesuagium cum pertinentiis per praedictum servicium contra omnes homines imperpetuum