Charter Document - 03600315
Charter Number: 03600315
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Haec est conventio facta anno Domini MCCLXX secundo ad Pascha inter dominum Willelmum abbatem et conventum Malmesburiae ex parte una et Sibillam Agnetem et Matildem sorores de Foxham ex altera videlicet quod cum praedictae Sibilla Agnes et Matildis sorores remiserint et quietum clamaverint praedictis abbati et conventui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habuerunt vel aliquo modo habere potuerunt in quadam terra cum omnibus pertinentiis suis quae fuit aliquando Willelmi fratris earum in Foxham praedicti abbas et conventus concesserunt praedictis Sibillae Agneti et Matildi totam praedictam terram omnibus diebus vitae earum cum tota terra illa quam Editha uxor quondam praedicti Willelmi fratris earum tenet si contingat ipsam Editham ante praedictas Sibillam Agnetem et Matildem in fata decedere habendam et tenendam totam praedictam terram cum tota terra quam praedicta Editha tenet cum acciderit praedictis Sibillae Agneti et Matildi omnibus diebus vitae earum libere quiete integre et pacifice reddendo annuatim praedictis abbati et conventui pro tota terra praedicta quatuordecim solidos ad quatuor anni terminos videlicet ad Nativitatem Beati Johannis Baptistae tres solidos et sex denarios ad festum Sancti Michaelis tres solidos et sex denarios ad festum Sancti Andreae tres solidos et sex denarios et ad festum Annunciationis Beatae Mariae tres solidos et sex denarios pro omni servicio seculari exactione et demanda Praedictae vero Sibilla Agnes et Matildis domos et alia ad praedictam terram pertinentia in bono statu sicut ipsas receperunt vel meliori suis propriis sumptibus conservabunt Nec liceat eisdem Sibillae Agneti et Matildi praedictam terram alicui dare vendere vel invadiare vel aliquo alio modo alienare nec etiam ad firmam ponere sine assensu praedictorum abbatis et conventus nisi hominibus eorundem et hoc de voluntate praedictorum abbatis et conventus Et cum de una vel duabus sororibus praedictis humanitus contigerit ipsa vel ipsae sorores quae superstites fuerint habebunt et tenebunt totam praedictam terram cum pertinentiis suis ad vitam suam tantum per servicium praenominatum Et cum de Sibills Agnete et Matilde humanitus contigerit tota praedicta terra cum omnibus pertinentiis suis ad praedictos abbatem et conventum sine aliqua contradictione revertetur Si vero praedictae sorores vel earum firmarius quem de consensu praedictorum abbatis et conventus habuerint vastum vel destructionem in domibus vel in aliquibus aliis rebus ad praedictam terram pertinentibus fecerint dampna eisdem abbati et conventui in praedicta terra facta post decessum praedictarum sororum de bonis in praedicta terra inventis per visum virorum fidedignorum eisdem abbati et conventui plenarie restituantur In cujus rei testimonium hoc scriptum ad modum cyrographi est confectum et signis partium alternatim signatum