utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03600343

Charter Number: 03600343
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1262
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum a die Paschae in inum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monte Forti de Farleghe magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollavintone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Willelmum abbatem de Malmesburia querentem per Alexandrum de Malmesburia positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et magistrum Nicholaum de Malmesburia deforciatorem per Ricardum Freman positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una carucata terrae cum pertinentiis in Foweleswyke unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus magister Nicholaus recognovit praedictam terram cum pertinentiis ut in dominicis messuagiis homagiis serviciis liberorum hominum villenagiis wardis releviis eschaetis boscis pratis pasturis viis semitis aquis stagnis molendinis et omnibus aliis rebus ad praedictam terram pertinentibus esse jus ipsius abbatis et ecclesiae suae Sancti Aldelmi Malmesburiae ut illam quam idem abbas et ecclesia sua praedicta habent de dono ipsius Nicholai habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae de praedicto Nicholao et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum sustinendo inde unum capellanum divina celebrantem in capella de la Charnere Malmesburiae pro fidelibus imperpetuum et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro praedicto Nicholao et heredibus suis omnia servicia quae ad praedictam terram pertinent pro omni servicio consuetudine et exactione seculari Et praedictus Nicholaus et heredes sui warantizabunt eidem abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictam terram cum pertinentiis in liberam et perpetuam elemosinam sicut praedictum est per praedictum servicium contra omnes homines imperpetuum Et praedictus abbas et successores sui et ecclesia sua praedicta sustinebunt praedictum capellanum divina celebrantem in praedicta capella imperpetuum Et praeterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua praedicta eidem Nicholao praedictam terram cum pertinentiis ad firmam habendam et tenendam eidem Nicholao a die quo haec concordia facta fuit usque ad finem viginti annorum proximo subsequentium vel usque ad terminum vitae ipsius Nicholai si ipse infra praedictos viginti annos obierit reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae quinque marcas argenti ad sustentationem praedicti capellani divina celebrantis in praedicta capella ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha unam marcam et quadraginta denarios ad festum Sancti Johannis Baptistae unam marcam et XL denarios ad festum Sancti Michaelis unam marcam et XL denarios et ad Natale Domini unam marcam et XL denarios Et post finem praedicti termini vel post decessum ipsius Nicholai si infra terminum illum decesserit praedicta terra cum pertinentiis integre revertetur ad praedictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam praedictam ad sustentationem praedicti capellani quiete de heredibus ipsius Nicholai imperpetuum Et sciendum quod non licebit eidem Nicholao praedictam terram nec aliquam partem ejusdem dare vendere invadiare nec aliquo alio modo alienare nec de eadem vastum venditionem vel exilium facere quo minus post finem praedicti termini vel post decessum ipsius Nicholai si obierit infra terminum illum praedicta terra cum pertinentiis integre revertatur ad praedictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam praedictam quiete imperpetuum Et praeterea idem abbas recepit praedictum Nicholaum in singulis beneficiis et orationibus quae de cetero fient in domo et ecclesia sua praedicta imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter