utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03600365

Charter Number: 03600365
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Ad festum Paschae anno Domini Mcc octogesimo tertio convenit inter dominum Alanum de Plokenet ex parte una et dominum Willelmum abbatem de Malmesburia et ejusdem loci conventum ex altera videlicet quod praedictus dominus Alanus vendidit et concessit praedictis abbati et conventui custodiam terrarum quae fuerunt Johannis filii Ricardi le Breth in villa de Westone habendam et tenendam custodiam praedictarum terrarum cum domibus gardinis curtillagiis croftis pratis pascuis et pasturis tenentibus liberis et servis et eorum redditibus et serviciis et omnibus aliis rebus libertatibus et liberis consuetudinibus ad praedictas terras de Westone pertinentibus et cum advocatione praedictae ecclesiae de Westone praedictis abbati et conventui sine ullo retinemento usque ad legitimam aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt et omnibus aliis escaetis quae praedicto domino Alano aut heredibus suis ratione praedictae custodiae infra aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt aliquo modo possent accidere Et praedictus dominus Alanus et heredes sui custodiam praedictarum terrarum cum omnibus pertinentiis suis sicut praedictum est praedictis abbati et conventui usque ad legitimam aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt contra omnes mortales warantizabunt et de omnibus serviciis et demandis ad praedictum dominum Alanum et heredes vel assignatos suos pertinentibus acquietabunt et defendent Pro hac autem venditione et concessione dederunt praedicti abbas et conventus praedicto domino Alano quadraginta marcas argenti In cujus rei testimonium huic scripto bipertito partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter