Charter Document - 03600368
Charter Number: 03600368
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptistae anno Domini Mcc octogesimo tertio convenit inter dominum W abbatem Malmesburiae et ejusdem loci conventum ex parte una et magistrum Radulphum de Leycestre archidiaconum Wyltis ex altera videlicet quod praedicti abbas et conventus vendiderunt et concesserunt praedicto magistro Radulpho custodiam terrarum quae fuerunt Johannis filii Ricardi le Breth in villa de Westone cum maritagio heredum praedicti Johannis qui nunc sunt ita quod non disparagentur Habendam et tenendam custodiam praedictarum terrarum cum domibus gardinis curtillagiis croftis pratis pascuis et pasturis tenentibus liberis et servis et eorum redditibus et serviciis et omnibus aliis rebus libertatibus et liberis consuetudinibus ad praedictas terras de Westone pertinentibus et cum advocatione ecclesiae de Westone praedicto magistro Radulpho et heredibus vel assignatis suis sine ullo retinemento usque ad legitimam aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt et cum omnibus aliis escaetis quae praedictis abbati et conventui ratione praedictae custodiae infra aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt aliquo modo possent accidere Nec liceat praedicto magistro Radulpho vel heredibus seu assignatis suis praedictas terras de Westone alicui in feodo vendere vel aliquo alio modo alienare nec in praedictis terris vastum vel exilium vel aliquam destructionem facere per quam praedicti abbas et conventus dampnum incurrere possint Sed praedictus magister Radulphus et heredes et assignati sui domos gardina prata pascua et omnia alia ad praedictas terras de Westone pertinentia praedicta durante custodia in eo statu quo ipsa receperunt vel meliori suis sumptibus sustinebunt et cum heredes praedicti Johannis qui nunc sunt ad legitimam aetatem pervenerint praedictus magister Radulphus et heredes vel assignati sui praedictas terras de Westone heredi praedicti Johannis quicumque fuerit integre sine aliqua contradictione reddent et restituent Et praedicti abbas et conventus custodiam praedictarum terrarum cum maritagio praedicto et omnibus aliis pertinentiis suis sicut praedictum est praedicto magistro Radulpho et heredibus vel assignatis suis usque ad legitimam aetatem heredum praedicti Johannis qui nunc sunt contra omnes mortales warantizabunt et de omnibus serviciis et demandis ad capitalem dominum de Westone spectantibus acquietabunt et defendent Pro hac autem venditione et concessione dedit praedictus magister Radulphus praedictis abbati et conventui sexaginta et decem marcas argenti In cujus rei testimonium huic scripto bipertito partes sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus