utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03610509

Charter Number: 03610509
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1286
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hoc scr[iptum] cyrograffatum testatur quod ad Pent[ecosten] a[nno] d[omini] millesimo cc octogesimo sexto convenit inter Willelmum Abbatem de Whiteby et Conv[entum] ejusd[em] loci ex una parte et Willelmum filium Roberti de Dales ex altera Ita videl[icet] quod pred[icti] Abbas et Conv[entus] remiserunt et qu[ietum] cl[amasse] pred[ictis] Willelmo et her[edibus] suis boscum de Revencombegille usque le Wester Grayne de Wytspotdale inter moram de Braday et Witspotdale hec sicut divise site sunt inter moram et boscum et a fonte de Langedale usque ad t[er]ram sub Haredaleheved et sic sub Haredaleheved usque ad fontem de Hardale sicut divise site sunt et pro hac remissione et qu[ietum] clamatione pred[ictus] Willelmus pro se et her[edibus] suis remisit et qu[ietum] clam[atione] omnimoda estoveria bosci in Hardaleheved et in omn[ibus] aliis boscis ejusd[em] Abb[atis] et Conv[entus] Ita quod nec ipse nec her[edes] sui aliquid exigere poterunt in boscis ipsorum Abb[atis] et Conv[entus] ad edificandum ad claudendum nec ad comburendum preterquam tres carratas sicci bosci quas ipse Willelmus et her[edes] sui percipient semel per annum per liberationem Forestarii de Hakenes qui pro tempore fuerit Et ad corroborationem hujus conventionis predicti Abbas et Conv[entus] scripto penes pred[ictus] Willelmum residenti sig[illi] Capit[e] sui apposuerunt et pred[ictus] Willelmus scr[iptum] penes pred[ictus] Abb[atis] et Conv[entus] resid[enti] pro se et her[edibus] suis sig[num] suum apposuit Hiis testibus Willelmo de Rosell Milite Willelmo de Lincolnia tunc Senescallo Abbatis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter