utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03610532

Charter Number: 03610532
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1254
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus pr[esenti] scr[ipto] vis[uris] W[] Prior et Canonici s[ancti] Andree Ebor[aci] ordinis de Sempringham et[ernam] in d[omi]no salutem Noveritis quod cum inter d[omi]num J[ohannem] Abbatem et Conv[entum] de Whiteby ex parte una et nos ex altera super decimis cujusdam t[er]re que aliquando fuit Arnaldi le Tigheler quam tenemus fuisset ratione ecclesie sue Omnium Sanctorum in Ebor[] exorta materia questionis eo quod sunt Rectores Eccl[esie] ipsius et ipsa fuit predictis ipsis decimis spoliata demum inter eosd[em] Abb[atem] et Conv[entum] et nos de consensu et voluntate partium pax est reformata in hac forma videl[icet] quod singulis annis in perp[etuam] nomine pred[icte] decimarum solide debemus quatuordecim denarios monachis de Whiteby ad duos terminos mediet[atem] scil[icet] ad f[estum] s[ancti] Martini in hieme et aliam med[ietatem] ad Pent[ecosten] salva eis firma viginti duorum denar[ii] quos pred[ictis] terminis pro pred[icta] t[er]ra a nobis percipiunt Et ne aliqua partium huic compositioni aliquo casu in posterum possit contraire presenti scr[ipto] sig[illi] Capit[uli] nostri apposuimus Cujus tenore[m] cum sigillo dictorum Abb[atis] et monachorum apposito penes nos duximus reservand[um] Actum [apud] Ebor[] in ecclesia s[ancti] Andree infra octab[as] s[ancti] Michelis a[nno] Gr[atie] millesimo cc quinquagesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter