utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03610596

Charter
Charter Number: 03610596
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1308
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vicesimo quarto die Januarii a[nno] mccc octavo apud Wylton coram nobis Willelmo etc[] in negotio ex officio moto contra Relig[iosos] viros Abbatem et Conv[entum] de Whiteby contra jus commune ecclesiam parochialem de Whiteby cum capellis de Fyling [de] Ogelbardby de Aselby ecclesiam paroch[ialem] de Aton cum capella de Nunnethorp eccl[esiam] paroch[ialem] de Engelby cum capella de Neuton eccl[esiam] paroch[ialem] de Middelesburch eccl[esiam] paroch[ialem] de Haknesse in quibus non sunt perpetui Vicarii instituti in Diocesi nostra tenentes et ab ecclesia de Skirkenbeck annuam pensionem i marcae et ab eccl[esia] de Kirkeby ann[uam] pens[ionem] v marcae a capella de Sneton pens[ionem] x s[olidos] ab eccl[esia] de Hoton Buscell pens[ionem] xl s[olidos] et ab eccl[esia] de Slengesby pens[ionem] i marcae ac decimas garbarum apud Boythorpe in parochia de Foxholes ad aestimationem xx s[olidos] quatuordecim quarteria ordei pro quibusdam decimis in parochia ecclesiae de Wyllardby et duas partes decimae garbarum de dominicis terris d[omi]ni de Percy in parochia de Semar annuatim percipientes occupantes atque tenentes vocatos peremptorie ad eundem diem ad exhibendum et ostendendum pro termino praecepti et peremptorie quicquid haberent canonicum super ecclesiarum dictarum retentione ac super statu et ordinatione vicariarum earundem necnon super pensionum decimarum ac bladorum perceptione seu occupatione et faciendum ulterius in dicto negotio et illud contingentibus quod justitia suaderet per Walterum de Whiteby clericum Procuratorem substitutum a fratre Roberto de Crosseby commonacho eorundem Procuratore coram principali comparentes exhibitis ex parte dictorum Religiosorum tribus bullis una Urbani Papae quarti altera Onorii Papae tertii tertia Eugenii Papae tertii item viginti et tribus literis et cartis cera sigillatis factisque copiis eorundem simul ut tradita fuerunt annexis quorundamscil[icet] plene quorundam vero quantum ad clausulas quasdam in eis contentas quibus uti voluerunt proposita etiam per Procuratorem substitutum praedictum quadam exceptione in scriptis qua per nos admissa sub modo ut eatenus scil[icet] valeat quatinus de jure valere debebit et non aliter praefiximus eis diem Mercurii in prima ebdomada Quadragesimae in nostra Ebor[] Ecclesia coram Officiali Ebor[] et Archidiacono Notingh[] Commissariis nostris specialibus in hac parte ad probandam exceptionem praedictam et ad faciendum et recipiendum super exhibitis et ulterius in negotio quod justitia suadebit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter