utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03630433

Charter
Charter Number: 03630433
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris Dei fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Alexander Dei gracia abbas sancti Augustini et eiusdem loci conuentus concessimus et dedimus et presenti carta confirmauimus Rogero Tancr[] filio Iohannis de Becleshangr[] quandam partem terre mee cum bosco quo vestitur que scilicet iacet a parte meridiana strate publice que ducit de Douoria ad Sandwicum continentem xxx acras et quartam partem vnius acre tenend et habend de nobis sibi et heredibus suis iure hereditario reddendo inde nobis annuatim xij solidos et septem denarios de gabulo in media xl ad curiam nostram de Nortburne pro omni seruicio et consuetudine Et pro hac concessione et confirmacione nostra dedit nobis predictus Rogerus ix marcas et xij d sterlingorum in gersumam Et in huius rei testimonium [] Actum anno Incarnacionis Dominice mcc octauo decimo mense Aprili Hiis testibus Stephano de Audintuna Willelmo de Ceretona Roberto de Neireford Willelmo de Essetesford Henrico de Sandwico []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter