utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03630507

Charter
Charter Number: 03630507
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Theobaldo Dei gracia Cantuariensi archiepiscopo et tocius Anglie primati et Rogero archidiacono et omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Helta filius Ricardi salutem Sciatis me consensu et asensu Hasche vxoris mee Deo et ecclesie sancte Marie de Faueresham [et] persone eiusdem ecclesie cuius ego sum parochianus pro salute corporis et anime mee et vxoris mee et filiorum nostrorum et omnium amicorum nostrorum tam viuorum quam mortuorum dedisse concessisse in quietam et liberam et perpetuam elemosinam xvj acras terre de dominio meo de Serichesam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas habebat predicta terra dum erat in manu mea tam erga homines Et ego et heredes mei warantizabimus prefatam elemosinam per omnia Et hoc feci ego pro magnis dampnis restituendis que ecclesia habuit pro me Preterea ego et vxor mea reddidimus et concessimus et super altare prefate matris ecclesie nostre in perpetuum mansuram posuimus rectam decimam omnium rerum que decimari debent de toto dominio de Ernodintona et de omnibus apendiciis eius cum supradictis xvj acris et hoc in posterum stabile et ratum fore positis manibus nostris super altare Deo et sancte Marie vouimus et promisimus Hiis testibus Clarebaldo abbate de Faueresham Alward priore Ricardo capellano Nigello War[] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter