utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03630517

Charter
Charter Number: 03630517
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Symon de sancto Dunstano in Lond[] eternam in Domino salutem Nouerit vniuersitas vestra me resignasse et quietumclamasse et hac presenti carta confirmasse domino Alexandro Dei gracia abbati et conuentui sancti Augustini Cantuarie totum ius et clamium quod habebam vel habere poteram in terra quam de ipsis tenui in parochia sancti Dunstani in Lond[] inter mesuagium Humfridi de Bohoun et terram predictam sancti Dunstani per cartam conuentus iure hereditario reddendo ipsis de gabulo singulis annis ij solidos et iij d et ecclesie de Cantuaria singulis annis de gabulo ix d Facta est autem hec resignacio et quietaclamacio anno ab Incarnacione Domini mccxv in magna curia sancti Augustini in manus domini Alexandri abbatis presentibus Willelmo Puignant et multis [] Et vt hec mea resignacio [] eam presenti scripto sigillo meo munito domino Alexandro abbati et conuentui sancti Augustini super hoc confecto duxi testificandam Hiis testibus magistro Willelmo de Hebaldun magistro Stancio []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter