utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03630614

Charter 03630614
Charter Number: 03630614
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1199
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus concessimus et donauimus abbati et conuentui de Comwelle in perpetuam elemosinam ius nostrum quod habemus in ecclesia de Bewesfeld[] tenend de beato Augustino et de nobis reddendo inde nobis pensionem annuatim decem scilicet solidos in festo sancti Michaelis eo expresso quod abbas de Cumwelle qui pro tempore fuerit et canonici eiusdem loci ad consilium et adiutorium ecclesie beati Augustini erunt vbicumque cognouerint ecclesiam beati Augustini eorum consilio et adiutorio indigere eo eciam expresso quod non poterunt exigere decimas garbarum de viginti quinque acris de Napisherst quas quandoque concessimus Thome de Newesole personaliter minutas autem decimas de supradictis viginti quinque acris concessimus ecclesie supradicte de Bewesfeld pro ecclesiastico seruicio quod faciet ecclesia illa hominibus nostris qui ibi habitant Quando autem hec concessio et donacio facta fuit Iohanni abbati de Comwelle in capitulo nostro promisit ipse Iohannes in verbo veritatis pro se et conuentu suo quod fidelitatem ecclesie beati Augustini et omnia hec supradicta fideliter obseruabunt Factum est autem hec concessio et donacio anno regni regis Ricardi x xvj die Kalend[] Marcii et vt ipsa imperpetuum stabilis permaneat et inconuulsa presentis scripti testimonio et sigilli ecclesie nostre apposicione eam roborauimus Hiis testibus Stephano de Thornham Reginaldo de Cornhelle Willelmo de Ceritoun Gillone de Badelesmer et Willelmo fratre suo Roberto filio Ricardi magistro Gervasio Widone ianitore Willelmo coco et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter