utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03633517

Charter Number: 03633517
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1221 - 1222
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Willelmi filii Ysabelle remisi et quietumclamaui et foris affidaui extra me et heredes meos et presenti carta confirmaui abbati de sancto Augustino Cantuarie et conuentui eiusdem loci totum [ius] et clamium quod habui vel habere potui in terra cum domibus quam Walterus de Baldok tenuit de dictis abbate et conuentu in parochya sancti Dunstani sicut itur versus Turrim London[] inter terram comitis de Hereford[] et cimiterium sancti Dunstani habend et tenend dictis abbati et conuentui et eorum successoribus vel cuicumque dare [] libere [] ita quod nec ego Henricus nec heredes mei nec aliquis per nos vel pro nobis vllo modo poterimus nec debemus aliquid in dicta terra domibus nec pertinenciis exigere nec habere nec capere nec clamare in perpetuum Pro hac autem remissione [] dicti abbas et conuentus dederunt michi x libras sterlingorum Et vt hec mea remissio [] Hiis testibus Serlone mercatore tunc maiore Lond[] Ricardo Renger Thoma Lambert tunc vicecomitibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter