utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03633529

Charter
Charter Number: 03633529
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218 - 1219
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in capitali curia domini abbatis de sancto Augustino Cantuarie et in burgimoto ciuitatis Cantuarie anno iij regni domini Henrici regis Anglie filii Iohannis regis inter Robertum Pol petentem per breue domini regis de recto et Ricardum de Thaneto et Ceciliam vxorem eius tenentes scilicet quod predicti Ricardus et Cecilia pro se et heredibus suis dimiserunt et quietumclamauerunt in perpetuum predicto Roberto et heredibus suis totam dimidietatem tocius illius mesuagii integre quod versus predictos Ricardum et Ceciliam petiit per breue domini regis sicut suum ius proprium et suam propriam hereditatem que iacet proxima terre Ricardi Malbon versus east tenend et habend predicto Roberto et heredibus suis iure hereditario in perpetuum defendendo totam predictam dimidietatem predicti mesuagii versus dominos feodi ex omnibus seruiciis inde annuatim debitis Et tota alia dimidietas tocius predicti mesuagii que est proxima mesuagio quod fuit Willelmi Cawel versus west remanebit in perpetuum predictis Ricardo et Cecilie et heredibus suis sicut suum ius proprium et sua propria hereditas absque omni calumpnia predicti Roberti et heredum suorum defendendo totam predictam dimidiam tocius predicti mesuagii versus dominos feodi ex omnibus seruiciis inde annuatim debitis Et vt predicta finalis concordia facta et recordata in predicta curia domini abbatis de sancto Augustino et in burgimoto ciuitatis Cantuarie firma et inconcussa in perpetuum remaneat hanc presentem cartam cyrographatam in tribus partibus diuisam sigillorum suorum munimine roborauerunt vnde superior pars sigillata sigillorum vtriusque partis remanebit cum predicto breue domini regis de recto in thesauraria ecclesie sancti Augustini Cantuarie Hiis testibus Roberto de Tremfeld Iohanne Turte Rogero de Gepeswiz et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter