utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03640414

Charter 03640414
Charter Number: 03640414
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus S Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Magister H[onorius] Archidiaconus Richmond s in Domino Cum ab antiquis temporibus ecclesiae de Daltona et de Ursewik ad Monasterium de Furnesio noscantur pertinere cum etiam a bonae memoriae Dompno Celestino Papa Fratribus ibidem degentibus sit indultum ut earumdem ecclesiarum proventus in suos possint usus convertere nos considerata praedictorum Fratrum indigentia quae maxime ex bladi provenit penuria omnes decimas cujuscunque generis bladi ad memoratas ecclesias pertinentes praed Fratribus in usus proprios concedimus convertendas Salvis tamen praedictarum ecclesiarum vicariis ad quas Abbas de Furnesio qui pro tempore fuerit Archidiacono Richemond vicarios perpetuos praesentabit responsuros de debitis et omnibus ad praed ecclesias pertinentibus Archidiacono Richemond et suis officialibus salva tamen in omnibus dignitate Ebor Ecclesia Percipient autem praed vicarii omnes proventus ad praed ecclesias pertinentes exceptis ut praelibatum est decimis de blado Et ut haec nostra concessio et confirmatio rata inposterum perseveret eam praes scripti auctoritate et sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis Test Johanne Abbate de Fontibus W[] Prior de Lancastre W[] Priore de Kertmelle T[homa] Priore de Cunningeshed []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter