utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03640417

Charter
Charter Number: 03640417
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1198 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus S Matris Ecclesiae filiis [] Frater Radulphus Abbas et Conventus de Furnesio in Domino salutem Noveritis nos intuitu caritatis concessisse W[illelmo] de Norhamt Capellano vicariam ecclesiae de Daltona excepta capella de Haukeset et una bovata terrae cum iiii toftis in Dalton quas Magister H[onorius] Archidiaconus Richem nobis secundum tenorem cartae quam de eo habemus confirmavit Ita quidem quod ipse W[illemus] persolvet annuatim H[] Personae de Aldingham c ad duos terminos medietatem scil ad festum S Martini et medietatem ad Pentecosten et ipse H[] j secundum portionem c de consuetudinibus et omnibus aliis respondebit Et si forte contingat quod idem Willemus praemoriatur praefatum H[] nichil amplius quam c ab eo cui vicariam ejusdem ecclesiae fuerimus assignaturi poterit exigere Et si dictus H[] praemoriatur idem W[illelmus] ab illorum c solutione quietus erit Hiis Test Magistro H[onorio] Archidiacono Richem Magistro J[] de Sillingtoun
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter