utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03640418

Charter 03640418
Charter Number: 03640418
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1219 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praes litteras [] de S Bega et de Lancastre et de Kertmelle Priores s in Domino Mandatum Domini Papae suscepimus in haec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati partibus in praesentia nostra constitutis post labores et expensas utriusque partis lis inter eos mota sub hac pacis forma sopita quievit scil quod praedicti Abbas et Monachi per testes et instrumenta coram nobis sufficienter monstraverunt quod capella de Haukesset libera debet esse et est sequestrata ab ecclesia de Dalton et hoc idem Capellanus de Daltoun Willelmus nomine ore proprio coram nobis publice confessus est exceptis ii quos dicti Abbas et Conventus solvent annuatim vicario de Daltona qui pro tempore fuerit in festo S Michaelis Et idem Vicarius omnia onera epalia ad dictam capellam pertinentia sustinebit Et idem nichilominus querelas in locis ad praed capellam pertinentibus emergentes Capitulo praesentendas deferente eas sibi saepedictae capellae capellano Capitulo praesentabit Inter haec sciendum quod saepenominatus Willelmus Capellanus coram nobis publice confessus est quod ea quae de decedentibus vel ex oblationibus vel ex testamentis mortuorum seu vivorum ultra fluvium qui appellatur Craik in terrae Monachorum commanentium recepit non ex jure debito sed ex deferentium devotione suscepit Praeter ea saepedictus Will Capellanus appellationi a se factae contra praefatos Abbatem et Monachos Furnesii ne atrium memoratae capellae ad sepulturam consecraretur renuntiavit et omnes querelas et calumpnias quas adversus praefatam capellam et adversus dictos Abbatem et Mon videbatur habere publica confessione tanquam injustas irritavit Idem etiam Capellanus omnia onera epalia ad praefatam ecclesiam de Dalton pertinentia sustinebit Idem vero nullas exiget decimas de familiaribus Furnesii qui habitant apud Dunreholm vel quoquo modo extorquere praesumet Sane de aliis si qui manserint decimas plene percipiat et de animalibus aliorum si ibi manserint Praeterea saepefati Abbas et Mon omnes querelas quas adversus memoratum Will Capellanum videbantur habere penitus remiserunt eumque in plenam gratiam suam receperunt Ut autem haec amicabilis compositio perpetuo perseveret praesens scriptum tam nostris quam partium sigillis fecimus communiri
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter