utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03640422

Charter 03640422
Charter Number: 03640422
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos [] Walterus D G Ebor Archiepiscopus Angliae Primae salutem in Domino Noveritis quod cum super quibusdam ecclesiis Abbati de F[urnesio] et ejusdem loci Conventui coram judicibus a Domino Papa delegatis movissemus quaestionem dicti Abbas et Conv unanimi voluntate ecclesias suas de Daltona de Ursewik et de Millum et de Kirkebi cum capellis et pertinentiis praecise et absolute nostrae commiserunt ordinationi et nos consilio Magistrorum G[alfridi de] Norwico Praecentoris Walteri de Taney Archidiaconi Est Riding et J[oh]annis Romani Canonici Ebor ita ordinavimus viz quod totam Ecclesiam de Dalton cum capellis et omnibus pertinentiis salvo jure Willelmi tunc Vicarii et post ipsius decessum vicariam xv marcarum item totam ecclesiam de Ursewik cum capellis et omnibus pertinentiis salva capella sicut fuit et medietatem ecclesiae de Millum dictis Abbati et Conv usibus propriis retinendas concessimus ita quod ad vicarias praedictas cum vacaverint personas idoneas praesentabunt Reliquam autem medietatem ecclesiae de Millum et totam ecclesiam de Kirkebi cum capellis et omnibus pertinentiis dispositioni nostrae reservavimus ita quod de ambabus ecclesiae de Millum medietatibus vicaria xv marcarum constituatur cujus vicarii ordinatio ad nos et succ nostros inperp pertinebit salvo jure eorum quoad vixerint qui tunc ecclesias possidebant memoratas Et ut haec nostra Ordinatio perpetuae firmitatis robur optineat praes scriptum tam sigilli nostri quam Capituli Ebor et W[] Archidiaconi Richem appositione est roboratum Acta mense Maii A D Mccxxviii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter