utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690002

Charter Number: 03690002
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0679
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 8) eSawyer (S 8)
map View Map
Charter:
+ In nomine domini nostri salvatoris Jhesu Christi Ego Hlotharius rex Cantuariorum pro remedium animæ meæ dono terram in tenid quæ appellatur Uuestan ae tibi Bercuald tuoque monasterio cum omnibus ad se pertinentibus campis pascuis meriscis siluis modicis fonnis piscaris omnibus ut dictum est ad eandem terram pertinentia sicuti nunc usque possessa est juxta notissimos terminos a me demonstratus et proacuratoribus meis eodem modo tibi tuoque monasterio conferimus teneas possedeas tu posterique tui inperpetuum defendant a nullo contradicitur cum consensu archiepiscopi Theodori et Edrico filium fratris mei necnon et omnium principum sicuti tibi donata est ita tene et posteri tui quisquis contra hanc donationem venire temptaverit sit ab omni Christianitata separatus et a corpore et sanguini domini nostri Jhesu Christi suspensus manentem hanc donationis chartulam in sua nihilominus firmitate et pro confirmatione ejus manu propria signum sanctæ crucis expræssi et testes ut subscriberent rogavi actum in civitate recuulf in mense maio indictione septima In ipsa ante memorato die adjunxi aliam terram in Sturia juxta notissimos terminos a me demonstratus et proacuratoribus meis cum campis et silvis et pratis sicuti ante memorabimus supra dictam terram ita ista sit a me donata eodem modo cum omnibus ad se pertinentia in potestate abbatis sit inperpetuum a me donata a nullo contradicitur quod absit neque a me neque a parentibus meis neque ab aliis si aliquis aliter fecerit a Deo se damnatum sciat et in die judicii rationem reddet Deo in anima sua + Signum manus Hlothari regis donatoris + Signum manus Gumbercti + Signum manus Gæbredi + Signum manus Osfridi + Signum manus Irminredi + Signum manus Ædilmæri + Signum manus Hagani + Signum manus Ældredi + Signum manus Aldhodi + Signum manus Gudhardi + Signum manus Bernhardi + Signum manus Velhisci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter